Haller's Concordance: LUPUS
- Beniamin lupus rapax mane comedet praedam et vespere dividet spolia Gen. 49:27
- si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto Sir. 13:21
- habitabit lupus cum agno et pardus cum hedo accubabit vitulus et leo et ovis simul morabuntur et puer parvulus minabit eos Isa. 11:6
- lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis eius non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus Isa. 65:25
- idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum Jer. 5:6
- mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves Jn. 10:12