Haller's Concordance: LUTO
- lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint et luto alio liniri domum Lev. 14:42
- cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis Jud. 5:10
- conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri Job 30:19
- ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum Job 33:6
- et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos Ps. 40:2
- erue me de luto ut non infigar libera me ab his qui oderunt me et de profundis aquis Ps. 69:14
- sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus Wis. 15:7
- et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat Wis. 15:8
- cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius Wis. 15:10
- et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis conversusque fecit illud vas alterum sicut placuerat in oculis eius ut faceret Jer. 18:4
- eo quod deceperint populum meum dicentes pax et non est pax et ipse aedificabat parietem illi autem liniebant eum luto absque paleis Ezec. 13:10
- Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli, et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto. Dan. 2:41
- Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae. Dan. 2:43
- viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum Hab. 3:15