Haller's Concordance: LUTUM
- delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam 2 Ki. 22:43
- memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me Job 10:9
- memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae Job 13:12
- si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta Job 27:16
- restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum Job 38:14
- sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum Job 41:30
- delebo eos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum proiciam eos Ps. 18:42
- nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius Wis. 7:9
- quasi lutum figuli in manus ipsius plasmare illud et disponere Sir. 33:13
- in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam Sir. 38:33
- ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat praedam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum Isa. 10:6
- perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis Isa. 29:16
- suscitavi ab aquilone et venit ab ortu solis vocabit nomen meum et adducet magistratus quasi lutum et velut plastes conculcans humum Isa. 41:25
- vae qui contradicit fictori suo testa de samiis terrae numquid dicet lutum figulo suo quid facis et opus tuum absque manibus est Isa. 45:9
- impii autem quasi mare fervens quod quiescere non potest et redundant fluctus eius in conculcationem et lutum Isa. 57:20
- et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos Isa. 64:8
- numquid sicut figulus iste non potero facere vobis domus Israhel ait Dominus ecce sicut lutum in manu figuli sic vos in manu mea domus Israhel Jer. 18:6
- tulerunt ergo Hieremiam et proiecerunt eum in lacu Melchiae filii Ammelech qui erat in vestibulo carceris et submiserunt Hieremiam in funibus et in lacum non erat aqua sed lutum descendit itaque Hieremias in caenum Jer. 38:6
- et aspiciet inimica mea et operietur confusione quae dicit ad me ubi est Dominus Deus tuus oculi mei videbunt in eam nunc erit in conculcationem ut lutum platearum Mic. 7:10
- aquam propter obsidionem hauri tibi extrue munitiones tuas intra in lutum et calca subigens tene laterem Nah. 3:14
- numquid non omnes isti super eum parabolam sument et loquellam enigmatum eius et dicetur vae ei qui multiplicat non sua usquequo et adgravat contra se densum lutum Hab. 2:6
- et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum Zach. 9:3
- et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in proelio et bellabunt quia Dominus cum eis et confundentur ascensores equorum Zach. 10:5
- haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius Jn. 9:6
- respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi Jn. 9:11
- erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius Jn. 9:14
- iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video Jn. 9:15