Haller's Concordance: LUXIT
- audiens populus sermonem hunc pessimum luxit et nullus ex more indutus est cultu suo Ex. 33:4
- locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israhel et luxit populus nimis Num. 14:39
- porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Amiur regem Gessur luxit ergo David filium suum cunctis diebus 2 Ki. 13:37
- luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum 1 Par. 7:22
- iuvenes eius devoravit ignis et virgines eius nemo luxit Ps. 78:63
- ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis Wis. 5:6
- luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terrae Isa. 24:4
- luxit vindemia infirmata est vitis ingemuerunt omnes qui laetabantur corde Isa. 24:7
- luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus Isa. 33:9
- luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascendit Jer. 14:2
- quia adulteris repleta est terra quia a facie maledictionis luxit terra arefacta sunt arva deserti factus est cursus eorum malus et fortitudo eorum dissimilis Jer. 23:10
- vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo Osee 10:5
- depopulata est regio luxit humus quoniam devastatum est triticum confusum est vinum elanguit oleum Joel 1:10
- illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno 1 Ma. 12:52