Haller's Concordance: ALIENAM
- similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam Dt. 22:3
- et eiecit eos de terra sua in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam sicut hodie conprobatur Dt. 29:28
- averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam Sir. 9:8
- vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis Sir. 40:30
- et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini Jer. 22:26
- et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est 1 Ma. 15:33