Haller's Concordance: MAACHA
- concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha Gen. 22:24
- et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur 2 Ki. 3:3
- videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum 2 Ki. 10:6
- egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo 2 Ki. 10:8
- factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth 3 Ki. 2:39
- tribus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom 3 Ki. 15:2
- et quadraginta uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Maacha filia Absalom 3 Ki. 15:10
- adquiescens Benadad regi Asa misit principes exercitus sui in civitates Israhel et percusserunt Ahion et Dan et Abel domum Maacha et universam Cenneroth omnem scilicet terram Nepthalim 3 Ki. 15:20
- in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in Assyrios 4 Ki. 15:29
- concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana 1 Par. 2:48
- tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith 1 Par. 3:2
- Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae 1 Par. 7:15
- et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem 1 Par. 7:16
- in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha 1 Par. 8:29
- in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 1 Par. 9:35
- Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites 1 Par. 11:43
- post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith 2 Par. 11:20
- amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias 2 Par. 11:21
- constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat 2 Par. 11:22