Haller's Concordance: MACEDONIAM
- et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nos Acts 16:9
- ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eis Acts 16:10
- mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in Asia Acts 19:22
- postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam Acts 20:1
- ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam Acts 20:3
- veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo 1 Cor. 16:5
- et per vos transire in Macedoniam et iterum a Macedonia venire ad vos et a vobis deduci in Iudaeam 2 Cor. 1:16
- non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam 2 Cor. 2:13
- nam et cum venissemus Macedoniam nullam requiem habuit caro nostra sed omnem tribulationem passi foris pugnae intus timores 2 Cor. 7:5
- sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 1 Tim. 1:3