Haller's Concordance: ALIENIGENAE
- et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt Gen. 17:27
- de manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro et quicquid aliud dare voluerint quia corrupta et maculata sunt omnia non suscipietis ea Lev. 22:25
- numquid non in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israhel et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israhel et ipsum ergo ad peccatum duxerunt mulieres alienigenae 2 Esd. 13:26
- et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et onmis alienigenae. Esther 14:15
- et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos venientes ex adverso 1 Ma. 4:12
- et fugerunt alienigenae qui erant in munitionibus quas aedificaverat Bacchides 1 Ma. 10:12
- erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus 2 Ma. 4:13
- aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est 2 Ma. 10:2
- et alienigenae gentes et nationes terrae inmunditias suas a Chananeis et Hettheis et Ferezeis et Iebuseis et Moabitis et Aegyptiis et Idumeis. 3 Esd. 8:70
- fructus enim illorum alienigenae metent et substantiam illorum rapient et domos evertent et filios eorum captivabunt, quia in captivitate et fame generant natos suos 4 Esd. 16:47
- exivi obviam alienigenae et maledixit mihi in simulacris suis Psx. 151:5