Haller's Concordance: MACHIR
- et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph Gen. 50:23
- de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum Num. 26:29
- accesserunt autem filiae Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa Num. 27:1
- porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore eius Num. 32:39
- dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea Num. 32:40
- accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt Num. 36:1
- Machir quoque dedi Galaad Dt. 3:15
- et dimidiam partem Galaad Astharoth et Edrai urbes regni Og in Basan filiis Machir filii Manasse dimidiae parti filiorum Machir iuxta cognationes suas Josu. 13:31
- cecidit autem sors tribui Manasse ipse est enim primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan Josu. 17:1
- Salphaad vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed solae filiae quarum ista sunt nomina Maala et Noa Egla et Melcha et Thersa Josu. 17:3
- ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum Judg. 5:14
- ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in Lodabar 2 Ki. 9:4
- misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de Lodabar 2 Ki. 9:5
- cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon et Machir filius Ammihel de Lodabar et Berzellai Galaadites de Rogelim 2 Ki. 17:27
- post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub 1 Par. 2:21
- cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 1 Par. 2:23
- Chaleb autem frater Suaa genuit Machir qui fuit pater Esthon 1 Par. 4:11
- porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad 1 Par. 7:14
- Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae 1 Par. 7:15
- et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem 1 Par. 7:16
- filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse 1 Par. 7:17