Haller's Concordance: ALIENIGENAS
- rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas 3 Ki. 11:1
- et respondit Sechenia filius Iehihel de filiis Helam et dixit Ezrae nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae et nunc si est paenitentia Israhel super hoc 1 Esd. 10:2
- et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israhel 1 Esd. 10:10
- constituantur principes in universa multitudine et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt uxores alienigenas veniant in temporibus statutis et cum his seniores per civitatem et civitatem et iudices eius donec avertatur ira Dei nostri a nobis super peccato hoc 1 Esd. 10:14
- et consummati sunt omnes viri qui duxerant uxores alienigenas usque ad diem primam mensis primi 1 Esd. 10:17
- et inventi sunt de filiis sacerdotum qui duxerant uxores alienigenas de filiis Iosue filii Iosedech et fratres eius Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia 1 Esd. 10:18
- omnes hii acceperunt uxores alienigenas et fuerunt ex eis mulieres quae pepererant filios 1 Esd. 10:44
- et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum 1 Ma. 3:36
- dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant 1 Ma. 5:15
- et cum clamasset Iechonias Ieeli ex filiis Israhel, dixit Ezrae: nos in Dominum peccavimus, quod conlocavimus nobis in matrimonium mulieres alienigenas ex gentibus terrae. 3 Esd. 8:93
- et exsurgens Ezras dixit illis: vos inique fecistis conlocando vobis in matrimonium uxores alienigenas, ut adderetis ad peccata Israhel. 3 Esd. 9:7
- stent praepositi multitudinis et omnes qui nobiscum inhabitant et quotquot habent apud se uxores alienigenas, 3 Esd. 9:12
- et determinatum est de viris qui habebant uxores alienigenas usque ad neomenia primi mensis. 3 Esd. 9:17
- et inventi sunt ex sacerdotibus commixti qui habebant alienigenas uxores: 3 Esd. 9:18
- omnes isti coniunxerunt sibi uxores alienigenas, et dimiserunt eas cum filiis. 3 Esd. 9:36