Haller's Concordance: MACTAVIT
- et pro peccato populi offerens mactavit hircum expiatoque altari Lev. 9:15
- mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit 3 Ki. 1:19
- reversus autem ab eo tulit par boum et mactavit illud et in aratro boum coxit carnes et dedit populo et comederunt consurgensque abiit et secutus est Heliam et ministrabat ei 3 Ki. 19:21
- mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus 2 Par. 7:5
- descenditque post annos ad eum in Samariam ad cuius adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad 2 Par. 18:2
- et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum proiecit 1 Ma. 7:19
- et omnia vasa quae accepta sunt ex Hierusalem remittere, quae separavit Cyrus quando mactavit Babyloniam, et vovit remittere ea ibi. 3 Esd. 4:44