Haller's Concordance: MACULAM
- intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum Lev. 13:39
- loquere ad Aaron homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam non offeret panes Deo suo Lev. 21:17
- omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis non accedet offerre hostias Domino nec panes Deo suo Lev. 21:21
- ita dumtaxat ut intra velum non ingrediatur nec accedat ad altare quia maculam habet et contaminare non debet sanctuarium meum ego Dominus qui sanctifico eos Lev. 21:23
- si maculam habuerit non offeretis neque erit acceptabile Lev. 22:20
- qui inrogaverit maculam cuilibet civium suorum sicut fecit fiet ei Lev. 24:19
- fracturam pro fractura oculum pro oculo dentem pro dente restituet qualem inflixerit maculam talem sustinere cogetur Lev. 24:20
- sin autem habuerit maculam et vel claudum fuerit vel caecum aut in aliqua parte deforme vel debile non immolabitur Domino Deo tuo Dt. 15:21
- qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi Pr. 9:7
- aut alicui ex animalibus illud conparet perliniens lubrica et rubicundum faciens fuco colorem illius et omnem maculam quae in illo est perliniens Wis. 13:14
- bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam Sir. 11:33
- ne dederis maculam in gloriam tuam in die consummationis dierum vitae tuae et in tempore exitus tui distribue hereditatem tuam Sir. 33:24
- dedisti maculam in gloria tua et profugasti semen tuum inducere iracundiam ad liberos tuos et incitari stultitiam tuam Sir. 47:22
- et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram 2 Ma. 6:25
- ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi sed ut sit sancta et inmaculata Eph. 5:27