Haller's Concordance: ALIENUM
- noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est aemulator Ex. 34:14
- arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis praeceptum non erat Lev. 10:1
- locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt Lev. 16:1
- mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo Num. 3:4
- quorum Nadab et Abiu mortui sunt cum obtulissent ignem alienum coram Domino Num. 26:61
- et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum non repetamus in commune istud aes alienum concedamus quod debetur nobis 2 Esd. 5:10
- inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum Job 19:15
- si obliti sumus nominis Dei nostri et expandimus manus nostras ad deum alienum Ps. 44:20
- quia oblita es Dei salvatoris tui et Fortis adiutoris tui non es recordata propterea plantabis plantationem fidelem et germen alienum seminabis Isa. 17:10
- sicut enim in monte Divisionum stabit Dominus sicut in valle quae est in Gabao irascetur ut faciat opus suum alienum opus eius ut operetur opus suum peregrinum est opus ab eo Isa. 28:21
- eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Iuda et repleverunt locum istum sanguine innocentium Jer. 19:4
- misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam 2 Ma. 4:21
- alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum Jn. 10:5
- tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum Rom. 14:4
- sic autem hoc praedicavi evangelium non ubi nominatus est Christus ne super alienum fundamentum aedificarem Rom. 15:20