Haller's Concordance: ALIENUS
- non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae Gen. 45:1
- si bos alienus bovem alterius vulnerarit et ille mortuus fuerit vendent bovem vivum et divident pretium cadaver autem mortui inter se dispertient Ex. 21:35
- castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur Num. 3:38
- adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi Num. 5:19
- tu autem alienus eris ab innocentis cruore qui fusus est cum feceris quod praecepit Dominus Dt. 21:9
- Dominus solus dux eius fuit et non erat cum eo deus alienus Dt. 32:12
- quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos Job 15:19
- alienus factus sum fratribus meis et peregrinus filiis matris meae Ps. 69:8
- non sit in te deus alienus et non adores deum peregrinum Ps. 81:9
- laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua Pr. 27:2
- vir consilii non disperiet intellegentia alienus et superbus non pertimescit timorem Sir. 32:22
- ego adnuntiavi et salvavi auditum feci et non fuit in vobis alienus vos testes mei dicit Dominus et ego Deus Isa. 43:12
- haec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israhel Ezec. 44:9
- et quicumque non occurrerit biduo aut triduo diei secundum iudicium adsidentium seniorum, tollentur facultates eius, et ipse alienus iudicabitur a multitudine captivitatis. 3 Esd. 9:4