Haller's Concordance: MAGISTRI
- exin dies tertius natalicius Pharaonis erat qui faciens grande convivium pueris suis recordatus est inter epulas magistri pincernarum et pistorum principis Gen. 40:20
- et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecum Num. 11:16
- qui obliti sunt Domini Dei sui et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Asor et in manu Philisthinorum et in manu regis Moab et pugnaverunt adversum eos 1 Ki. 12:9
- super eos vero qui ad varios usus onera portabant erant scribae et magistri de Levitis ianitores 2 Par. 34:13
- nec vocemini magistri quia magister vester unus est Christus Mt. 23:10
- etenim cum deberetis magistri esse propter tempus rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei et facti estis quibus lacte opus sit non solido cibo Heb. 5:12
- nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis Jas. 3:1
- fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionem 2 Pet. 2:1