Haller's Concordance: MAGNAS
- cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti Dt. 6:10
- augebit Dominus plagas tuas et plagas seminis tui plagas magnas et perseverantes infirmitates pessimas et perpetuas Dt. 28:59
- temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia Dt. 29:3
- et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit Josu. 23:9
- et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Aegypto feceruntque blasphemias magnas 2 Esd. 9:18
- et immolaverunt in die illa victimas magnas et laetati sunt Deus enim laetificaverat eos laetitia magna sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est laetitia Hierusalem procul 2 Esd. 12:43
- numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias Job 37:16
- et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus Wis. 8:7
- et dixit ad me fili hominis putasne vides tu quid isti faciant abominationes magnas quas domus Israhel facit hic ut procul recedam a sanctuario meo et adhuc conversus videbis abominationes maiores Ezec. 8:6
- faciamque in eis ultiones magnas arguens in furore et scient quia ego Dominus cum dedero vindictam meam super eos Ezec. 25:17
- et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas 1 Ma. 4:23
- post haec verba renuntiatum est Ionathae et Simoni fratri eius quia filii Iambri faciunt nuptias magnas et ducunt sponsam ex Nadaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna 1 Ma. 9:37
- et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare 1 Ma. 13:29
- et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur Mk. 13:2