Haller's Concordance: ALIMENTA
- qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite Gen. 41:55
- audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto dixit filiis suis quare neglegitis Gen. 42:1
- quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum Gen. 47:17
- alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitum Dt. 2:28
- erat autem Berzellai Galaadites senex valde id est octogenarius et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in Castris fuit quippe vir dives nimis 2 Ki. 19:32
- cumque venisset rex in domum suam Hierusalem tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum et tradidit eas in custodiam alimenta eis praebens et non est ingressus ad eas sed erant clausae usque ad diem mortis suae in viduitate viventes 2 Ki. 20:3
- mense autem quarto nona mensis obtinuit fames in civitate et non erant alimenta populo terrae Jer. 52:6
- numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio Joel 1:16
- et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae 1 Ma. 6:49
- et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus 1 Ma. 13:33
- habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus 1 Tim. 6:8