Haller's Concordance: MAGNIFICASTI
- quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari ne forte adprehendat me malum et moriar Gen. 19:19
- adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum Ps. 138:2
- confitebor tibi quoniam terribiliter magnificasti me mirabilia opera tua et anima mea novit nimis Ps. 139:14
- sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti Wis. 18:8
- flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis Wis. 19:20
- multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia Isa. 9:3