Haller's Concordance: MAGNIFICAVIT
- in illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israhel ut timerent eum sicut timuerant Mosen dum adviveret Josu. 4:14
- magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel 1 Par. 29:25
- confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo et Dominus erat cum eo et magnificavit eum in excelsum 2 Par. 1:1
- quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri Jud. 13:25
- tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis Ps. 126:2
- magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes Ps. 126:3
- ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus et ex ipsis posuit in numerum dierum et homines omnes de solo et ex terra unde creatus est Adam Sir. 33:10
- similem illum fecit in gloria sanctorum et magnificavit eum in timore inimicorum et in verbis suis monstra placavit Sir. 45:2
- noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceret Joel 2:21
- et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus 1 Ma. 10:65
- hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est 2 Ma. 3:30
- et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei Lk. 1:58