Haller's Concordance: MAGNIFICENTIA
- non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes Dt. 33:26
- confessio et magnificentia coram eo fortitudo et gaudium in loco eius 1 Par. 16:27
- tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 1 Par. 29:11
- Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur. Esther 1:7
- date gloriam Deo super Israhel magnificentia eius et fortitudo eius in caelis Ps. 68:34
- in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius erat scripta Wis. 18:24
- quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius Sir. 43:32
- multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua a saeculo Sir. 44:2
- in die illa erit germen Domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis et exultatio his qui salvati fuerint de Israhel Isa. 4:2
- In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni: et figura mea reversa est ad me: et optimates mei, et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum: et magnificentia amplior addita est mihi. Dan. 4:36
- vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Iordanis Zach. 11:3
- soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria magnificentia imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula amen Jude 1:25