Haller's Concordance: MAGNITUDINIS
- et grando et ignis inmixta pariter ferebantur tantaeque fuit magnitudinis quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est Ex. 9:24
- cumque venissent ad tumulos Iordanis in terra Chanaan aedificaverunt iuxta Iordanem altare infinitae magnitudinis Josu. 22:10
- Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat. Esther 9:2
- nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat Job 23:6
- ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri Job 26:14
- post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius Job 37:4
- he decorem gloriae magnitudinis tuae et verba mirabilium tuorum loquar Ps. 145:5
- mitte illam de sanctis caelis tuis et mitte illam a sede magnitudinis tuae ut mecum sit et mecum laboret et sciam quid acceptum sit apud te Wis. 9:10
- virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius Sir. 18:4
- et nunc Dominator caelorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui 2 Ma. 15:23
- capitulum autem super ea quae dicuntur talem habemus pontificem qui consedit in dextera sedis Magnitudinis in caelis Heb. 8:1
- non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinis 2 Pet. 1:16