Haller's Concordance: MAIESTAS
- cumque conplesset Salomon fundens preces ignis descendit de caelo et devoravit holocausta et victimas et maiestas Domini implevit domum 2 Par. 7:1
- nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini eo quod implesset maiestas Domini templum Domini 2 Par. 7:2
- et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem Ezec. 43:4
- et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec 2 Ma. 2:8
- non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colit Acts 19:27
- et non est in iudicio eius iniquum. eique fortitudo et regnum et potestas et maiestas omnium aevorum. benedictus Deus veritatis. 3 Esd. 4:40
- et nunc hoc est quod postulo a te, domine rex, et quod peto, et haec est maiestas a te quam postulo, ut facias votum quod vovisti Regi caeli ex ore tuo. 3 Esd. 4:46