Haller's Concordance: MAIORA
- postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant Judg. 2:19
- et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maiora 2 Ki. 12:8
- et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit 2 Par. 33:23
- universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem 2 Par. 36:18
- qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet Pr. 16:21
- quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit Eccl. 6:12
- multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius Sir. 43:36
- et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos 1 Ma. 6:27
- et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea Lk. 12:18
- Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini Jn. 5:20
- amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado Jn. 14:12
- aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro 1 Cor. 12:31
- haec signa dicere tibi permissum est mihi. et si oraveris iterum et ploraveris sicut et nunc et ieiunaveris septem diebus, audies iterato horum maiora. 4 Esd. 5:13
- si ergo iterum rogaveris et iterum ieiunaveris septem diebus, iterum tibi renuntiabo horum maiora per diem, 4 Esd. 6:31