Haller's Concordance: MAIORIBUS
- venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus Ex. 19:7
- quod audire te volui et tibi dicere coram cunctis sedentibus et maioribus natu de populo meo si vis possidere iure propinquitatis eme et posside sin autem tibi displicet hoc ipsum indica mihi ut sciam quid facere debeam nullus est enim propinquus excepto te qui prior es et me qui secundus sum at ille respondit ego agrum emam Ruth 4:4
- at ille maioribus natu et universo populo testes inquit vos estis hodie quod possederim omnia quae fuerunt Helimelech et Chellion et Maalon tradente Noemi Ruth 4:9
- David autem erat minimus tribus ergo maioribus secutis Saulem 1 Ki. 17:14
- placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israhel 2 Ki. 17:4
- et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eo 4 Ki. 15:7
- cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat maioribus eius 2 Par. 21:19
- et sub cura eius Eden et Meniamin Hiesue et Sameias Amarias quoque et Sechenias in civitatibus sacerdotum ut fideliter distribuerent fratribus suis partes minoribus atque maioribus 2 Par. 31:15
- at ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem 2 Par. 34:29
- Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. Esther 14:5
- et replebo vos hominibus et iumentis et multiplicabuntur et crescent et habitari vos faciam sicut a principio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio et scietis quia ego Dominus Ezec. 36:11
- sicut tibi decretum est a maioribus secundum legem Domini. exsurgens explica, 3 Esd. 8:95