Haller's Concordance: MAIORIS
- et non cognovit eum quia pilosae manus similitudinem maioris expresserant benedicens ergo illi Gen. 27:23
- habebat vero filias duas nomen maioris Lia minor appellabatur Rahel Gen. 29:16
- accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit Gen. 37:5
- cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram quam possessurus ingredieris et deleverit gentes multas coram te Hettheum et Gergeseum et Amorreum Chananeum et Ferezeum et Eveum et Iebuseum septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te Dt. 7:1
- et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui Dt. 30:5
- et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis et triginta cubitorum latitudinis et alteram porticum in facie maioris porticus et columnas et epistylia super columnas 3 Ki. 7:6
- nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum. 4 Esd. 7:13