Haller's Concordance: MALAE
- abominatio Domini cogitationes malae et purus sermo pulcherrimus Pr. 15:26
- non enim in errorem induxit nos hominum malae artis excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies sculpta per varios colores Wis. 15:4
- quam malae famae est qui relinquit patrem et est maledictus a Deo qui exasperat matrem Sir. 3:18
- calathus unus ficus bonas habebat nimis ut solent ficus esse primi temporis et calathus unus ficus habebat malas nimis quae comedi non poterant eo quod essent malae Jer. 24:2
- et dixit Dominus ad me quid tu vides Hieremia et dixi ficus ficus bonas bonas valde et malas malas valde quae comedi non possunt eo quod sint malae Jer. 24:3
- et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae haec dicit Dominus sic dabo Sedeciam regem Iuda et principes eius et reliquos de Hierusalem qui remanserunt in urbe hac et qui habitant in terra Aegypti Jer. 24:8
- de corde enim exeunt cogitationes malae homicidia adulteria fornicationes furta falsa testimonia blasphemiae Mt. 15:19
- ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia Mk. 7:21
- superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malae 1 Tim. 6:4
- dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri Tit. 1:12
- et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae. 4 Esd. 7:12