Haller's Concordance: MALAM
- in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias Eccl. 7:14
- vae qui congregat avaritiam malam domui suae ut sit in excelso nidus eius et liberari se putat de manu mali Hab. 2:9
- aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur Mt. 12:33
- mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus Col. 3:5