Haller's Concordance: MALEDICTI
- nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis 1 Ki. 26:19
- maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te Tob. 13:16
- quia qui benedicti fuerint ab eo hereditabunt terram et qui maledicti interibunt Ps. 37:22
- increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis Ps. 119:21
- conligare et maledicti est concordatio Sir. 27:23
- et in penuria vos maledicti estis et me vos configitis gens tota Mal. 3:9
- tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius Mt. 25:41
- sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt Jn. 7:49
- volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia 1 Tim. 5:14