Haller's Concordance: MALEDICTIONE
- innocens eris a maledictione mea cum veneris ad propinquos meos et non dederint tibi Gen. 24:41
- accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur Num. 24:9
- itaque sub maledictione eritis et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens aquasque conportans in domum Dei mei Josu. 9:23
- filias nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin Judg. 21:18
- dicat ergo ancilla tua ut fiat verbum domini mei regis quasi sacrificium sicut enim angelus Dei sic est dominus meus rex ut nec benedictione nec maledictione moveatur unde et Dominus Deus tuus est tecum 2 Ki. 14:17
- si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna 2 Ki. 16:12
- habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio 3 Ki. 2:8
- maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas Ps. 10:7
- et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius Ps. 109:18
- et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra Sir. 41:12
- quorum os maledictione et amaritudine plenum est Rom. 3:14