Haller's Concordance: MALEDICTIONES
- quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui ut custodias et facias omnia mandata eius et caerimonias quas ego praecipio tibi hodie venient super te omnes maledictiones istae et adprehendent te Dt. 28:15
- et venient super te omnes maledictiones istae et persequentes adprehendent te donec intereas quia non audisti vocem Domini Dei tui nec servasti mandata eius et caerimonias quas praecepit tibi Dt. 28:45
- et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israhel iuxta maledictiones quae in libro legis huius ac foederis continentur Dt. 29:21
- omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur Dt. 30:7
- et adheserunt nobis mala multa et maledictiones quae constituit Dominus Moysi servo suo qui eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel sicut hodierna die Bar. 1:20