Haller's Concordance: ALIQUANTUM
- at custos carceris tradidit eos Ioseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur Gen. 40:4
- sin autem post aliquantum temporis supputabit sacerdos pecuniam iuxta annorum qui reliqui sunt numerum usque ad iobeleum et detrahetur ex pretio Lev. 27:18
- post aliquantum autem temporis cum dies triticeae messis instarent venit Samson invisere volens uxorem suam et adtulit ei hedum de capris cumque cubiculum eius solito vellet intrare prohibuit eum pater illius dicens Judg. 15:1
- nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit 1 Cor. 16:7