Haller's Concordance: MALITIAE
- ut haec tibi verbis illius diceremus obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc quibus auditis flevit Ioseph Gen. 50:17
- qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius Sir. 14:6
- nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt Sir. 17:29
- et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Iepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiae Sir. 46:9
- iustus perit et nemo est qui recogitet in corde suo et viri misericordiae colliguntur quia non est qui intellegat a facie enim malitiae collectus est iustus Isa. 57:1
- defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae Jer. 6:29
- sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum Osee 10:15
- et adprehendit de viris regionis qui principes erant malitiae quinquaginta viros et occidit eos 1 Ma. 9:61
- ut audivit autem Ionathas et populus sermones istos non crediderunt eis nec receperunt eos quia recordati sunt malitiae magnae quam fecerat in Israhel et tribulaverat eos valde 1 Ma. 10:46
- et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit 2 Ma. 4:47
- tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei 2 Ma. 7:31
- itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis 1 Cor. 5:8
- propter quod abicientes omnem inmunditiam et abundantiam malitiae in mansuetudine suscipite insitum verbum quod potest salvare animas vestras Jas. 1:21
- quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem sed sicut servi Dei 1 Pet. 2:16
- sed nec procedant in plurimum ea quae sunt malitiae, ita ut regibus molestia inportetur. 3 Esd. 2:29