Haller's Concordance: ALIQUI
- quod si et de his aliqui remanserint tabescent in iniquitatibus suis in terra inimicorum suorum et propter peccata patrum suorum et sua adfligentur Lev. 26:39
- sed et si percusseritis omnem exercitum Chaldeorum qui proeliantur adversum vos et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati singuli de tentorio suo consurgent et incendent civitatem hanc igni Jer. 37:10
- et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam gentium 1 Ma. 1:14
- et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel 1 Ma. 6:21
- tantum in Bethsuram remanserant aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei erat enim haec eis ad refugium 1 Ma. 10:14
- dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei Lk. 9:27
- quod si aliqui ex ramis fracti sunt tu autem cum oleaster esses insertus es in illis et socius radicis et pinguidinis olivae factus es Rom. 11:17
- quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi Gal. 1:7
- timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse Heb. 4:1
- et accedebant ad eum vultus hominum multorum, quorumdam gaudentium, quorumdam tristantium, aliqui vero alligati, aliqui adducentes ex eis qui offerebantur. et ego a multitudine pavoris expergefactus sum et deprecatus sum Altissimum et dixi: 4 Esd. 13:13