Haller's Concordance: MALOS
- quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis Ps. 94:16
- in omni loco oculi Domini contemplantur malos et bonos Pr. 15:3
- ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis Pr. 24:1
- etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala Eccl. 8:11
- ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos Mt. 5:45
- sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit Mt. 7:17
- non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere Mt. 7:18
- quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt Mt. 13:48
- sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum Mt. 13:49
- aiunt illi malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis qui reddant ei fructum temporibus suis Mt. 21:41
- et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium Mt. 22:10
- verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos Lk. 6:35
- non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum Lk. 6:43
- zelantes autem Iudaei adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum Acts 17:5
- temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicat Acts 19:13
- videte canes videte malos operarios videte concisionem Phil. 3:2
- scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces Apoc. 2:2