Haller's Concordance: MAN
- quod cum vidissent filii Israhel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc ignorabant enim quid esset quibus ait Moses iste est panis quem dedit Dominus vobis ad vescendum Ex. 16:15
- appellavitque domus Israhel nomen eius man quod erat quasi semen coriandri album gustusque eius quasi similae cum melle Ex. 16:31
- dixitque Moses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras Ex. 16:33
- filii autem Israhel comederunt man quadraginta annis donec venirent in terram habitabilem hoc cibo aliti sunt usquequo tangerent fines terrae Chanaan Ex. 16:35
- anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man Num. 11:6
- erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii Num. 11:7
- cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man Num. 11:9
- et pluit super eos man ut comederent et triticum caeli dedit eis Ps. 78:24