Haller's Concordance: MANASSEN
- et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israhel Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum Gen. 48:13
- benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israhel atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen Gen. 48:20
- misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei Judg. 6:35
- idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum ceperuntque Manassen et vinctum catenis atque conpedibus duxerunt Babylonem 2 Par. 33:11
- et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam Isa. 9:20
- Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam Mt. 1:10