Haller's Concordance: MANASSES
- natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim Gen. 46:20
- duo igitur filii tui qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te mei erunt Ephraim et Manasses sicut Ruben et Symeon reputabuntur mihi Gen. 48:5
- Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis coepitque Chananeus habitare cum eis Judg. 1:27
- dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo 4 Ki. 20:21
- duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba 4 Ki. 21:1
- quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis 4 Ki. 21:11
- insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino 4 Ki. 21:16
- dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo 4 Ki. 21:18
- fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius 4 Ki. 21:20
- altaria quoque quae erant super tecta cenaculi Ahaz quae fecerant reges Iuda et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron 4 Ki. 23:12
- verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor eius contra Iudam propter inritationes quibus provocaverat eum Manasses 4 Ki. 23:26
- procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 1 Par. 3:13
- sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae 1 Par. 3:14
- dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo 2 Par. 32:33
- duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem 2 Par. 33:1
- igitur Manasses seduxit Iudam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israhel 2 Par. 33:9
- deprecatusque est eum et obsecravit intente et exaudivit orationem eius reduxitque eum Hierusalem in regnum suum et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus 2 Par. 33:13
- dormivit ergo Manasses cum patribus suis et sepelierunt eum in domo sua regnavitque pro eo filius eius Amon 2 Par. 33:20
- fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit 2 Par. 33:22
- et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater eius et multo maiora deliquit 2 Par. 33:23
- et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis hordiariae Jud. 8:2
- erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus est Manasses vir eius Jud. 16:26
- et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Iudam Isa. 9:20
- Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam Mt. 1:10
- et ex filiis Addin Naathus et Moosias et Calchurus et Raanas et Baseas, Mathathias et Beseel et Bonnus et Manasses. 3 Esd. 9:31
- et ex filiis Asom Carianeus, Mathathias et Bannus et Elifalat et Manasses et Semei. 3 Esd. 9:33