Haller's Concordance: MANDATO
- omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quaestio est de lege de mandato de caerimoniis de iustificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis 2 Par. 19:10
- et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis Isa. 29:13
- obumbraverunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israhel mandato Dei Bar. 5:8
- qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt Acts 17:15
- lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit Heb. 9:19
- melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandato 2 Pet. 2:21