Haller's Concordance: ALIS
- in scapulis suis obumbrabit tibi et sub alis eius sperabis Ps. 91:4
- aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius Wis. 5:11
- et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium non in fossis inveni eos sed in omnibus quae supra memoravi Jer. 2:34
- sub firmamento autem pinnae eorum rectae alterius ad alterum unumquodque duabus alis velabat corpus suum et alterum similiter velabatur Ezec. 1:23
- quattuor per quattuor vultus uni et quattuor alae uni et similitudo manus hominis sub alis eorum Ezec. 10:21
- et facta est aquila altera grandis magnis alis multisque plumis et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam palmites suos extendit ad illam ut inrigaret eam de areolis germinis sui Ezec. 17:7
- ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis Osee 4:19
- et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum Zach. 5:9
- et sic contingebat omnibus alis singillatim principatum gerere et iterum nusquam conparere. 4 Esd. 11:19
- et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius, 4 Esd. 12:19