Haller's Concordance: MANEAT
- responderunt fratres eius et mater maneat puella saltem decem dies apud nos et postea proficiscetur Gen. 24:55
- videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc tribuerit vobis die sexto cibos duplices maneat unusquisque apud semet ipsum nullus egrediatur de loco suo die septimo Ex. 16:29
- et stringatur rationale anulis suis cum anulis superumeralis vitta hyacinthina ut maneat iunctura fabrefacta et a se invicem rationale et superumerale nequeant separari Ex. 28:28
- cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis et lavabitur aqua purificatusque ingredietur castra ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus Lev. 14:8
- et Anna non ascendit dixit enim viro suo non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter 1 Ki. 1:22
- videntes autem viri azotii huiuscemodi plagam dixerunt non maneat arca Dei Israhel apud nos quoniam dura est manus eius super nos et super Dagon deum nostrum 1 Ki. 5:7
- et profectus est David inde in Maspha quae est Moab et dixit ad regem Moab maneat oro pater meus et mater mea vobiscum donec sciam quid faciat mihi Deus 1 Ki. 22:3
- et ait rex Israhel tollite Micheam et maneat apud Amon principem civitatis et apud Ioas filium Ammelech 3 Ki. 22:26
- faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi 4 Ki. 4:10
- in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Hierusalem et sint vobis vices per noctem et diem ad operandum 2 Esd. 4:22
- quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat Tob. 4:15
- ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat Jn. 12:46
- et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum Jn. 14:16
- non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis Jn. 15:16
- unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum 1 Cor. 7:24
- hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium Heb. 7:24
- caritas fraternitatis maneat Heb. 13:1