Haller's Concordance: MANIFESTUM
- nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii propter quod ne timeatis eos Bar. 6:68
- invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Iamnian fuerunt a quibus lex prohibet Iudaeos omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse 2 Ma. 12:40
- suspendit autem Nicanoris caput in summa arce evidens ut esset et manifestum sit auxilii Dei 2 Ma. 15:35
- et praecepit eis ne manifestum eum facerent Mt. 12:16
- et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit Mt. 26:73
- et audivit Herodes rex manifestum enim factum est nomen eius et dicebat quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis et propterea inoperantur virtutes in illo Mk. 6:14
- dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare Acts 4:16
- hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri Acts 10:40
- quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit Rom. 1:19
- uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 1 Cor. 3:13
- ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 1 Cor. 14:9
- quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit Gal. 3:11
- manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est Heb. 7:14
- et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos Heb. 7:15