Haller's Concordance: MANUE
- erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem Judg. 13:2
- oravit itaque Manue Deum et ait obsecro Domine ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est Judg. 13:8
- exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro Manue autem maritus eius non erat cum ea quae cum vidisset angelum Judg. 13:9
- cui Manue quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit Judg. 13:12
- dixitque angelus Domini ad Manue ab omnibus quae locutus sum uxori tuae abstineat se Judg. 13:13
- dixitque Manue ad angelum Domini obsecro te ut adquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris Judg. 13:15
- cui respondit angelus si me cogis non comedam panes tuos sin autem vis holocaustum facere offer illud Domino et nesciebat Manue quod angelus Dei esset Judg. 13:16
- tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia ipse autem et uxor eius intuebantur Judg. 13:19
- cumque ascenderet flamma altaris in caelum angelus Domini in flamma pariter ascendit quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram Judg. 13:20
- et ultra non eis apparuit angelus Domini statimque intellexit Manue angelum esse Domini Judg. 13:21
- descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris Manue iudicavitque Israhel viginti annis Judg. 16:31