Haller's Concordance: MARDOCHAEI
- Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine, omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur. Esther 2:15
- Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther: et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat. Esther 2:22
- Nam et provinciarum indices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Iudaeos timore Mardochaei: Esther 9:3