Haller's Concordance: MARDOCHAEO
- Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti. Esther 12:6
- Quae repondit ei, et iussit ut diceret Mardochaeo: Esther 4:10
- Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit: Esther 4:15
- Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas. Esther 6:10
- Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. Esther 7:9
- Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo: et regis ira quievit. Esther 7:10
- Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam. Esther 8:2
- Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Iudaeos. Esther 8:7