Haller's Concordance: MARIA
- et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum Gen. 1:10
- sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris Ex. 15:20
- locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem eius aethiopissam Num. 12:1
- nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra Num. 12:10
- exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus et populus non est motus de loco illo donec revocata est Maria Num. 12:15
- veneruntque filii Israhel et omnis multitudo in desertum Sin mense primo et mansit populus in Cades mortuaque est ibi Maria et sepulta in eodem loco Num. 20:1
- filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar 1 Par. 6:3
- tu ipse Domine solus tu fecisti caelum caelum caelorum et omnem exercitum eorum terram et universa quae in ea sunt maria et omnia quae in eis sunt et tu vivificas omnia haec et exercitus caeli te adorat 2 Esd. 9:6
- in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum Job 26:12
- quia ipse super maria fundavit eum et super flumina stabilivit illum Ps. 24:2
- laudent eum caeli et terra maria et omne quod movetur in eis Ps. 69:34
- transite maria ululate qui habitatis in insula Isa. 23:6
- Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:55
- Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum: et veniet usque ad summitatem eius, et nemo auxiliabitur ei. Dan. 11:45
- Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto Mt. 1:18
- et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera aurum tus et murram Mt. 2:11
- nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas Mt. 13:55
- inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei Mt. 27:56
- erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum Mt. 27:61
- vespere autem sabbati quae lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum Mt. 28:1
- erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome Mk. 15:40
- Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur Mk. 15:47
- et cum transisset sabbatum Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome emerunt aromata ut venientes unguerent eum Mk. 16:1
- ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria Lk. 1:27
- et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum Lk. 1:30
- dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco Lk. 1:34
- dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus Lk. 1:38
- exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda Lk. 1:39
- et ait Maria magnificat anima mea Dominum Lk. 1:46
- mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam Lk. 1:56
- ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate Lk. 2:5
- Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo Lk. 2:19
- et mulieres aliquae quae erant curatae ab spiritibus malignis et infirmitatibus Maria quae vocatur Magdalene de qua daemonia septem exierant Lk. 8:2
- et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius Lk. 10:39
- porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea Lk. 10:42
- erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec Lk. 24:10
- Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur Jn. 11:2
- Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat Jn. 11:20
- Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus Jn. 11:32
- Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti Jn. 12:3
- stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene Jn. 19:25
- una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento Jn. 20:1
- Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum Jn. 20:11
- dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister Jn. 20:16
- venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi Jn. 20:18
- hii omnes erant perseverantes unianimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius Acts 1:14
- quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae et omnis gubernator et omnis qui in locum navigat et nautae et qui maria operantur longe steterunt Apoc. 18:17