Haller's Concordance: MARIAE
- mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto Dt. 24:9
- Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus Mt. 1:16
- nonne iste est faber filius Mariae frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis nonne et sorores eius hic nobiscum sunt et scandalizabantur in illo Mk. 6:3
- surgens autem mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia Mk. 16:9
- et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth Lk. 1:41
- erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius Jn. 11:1
- consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis qui cognominatus est Marcus ubi erant multi congregati et orantes Acts 12:12