Haller's Concordance: MARTHA
- factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam Lk. 10:38
- Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet Lk. 10:40
- et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima Lk. 10:41
- Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat Jn. 11:20
- dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus Jn. 11:21
- dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die Jn. 11:24
- nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha Jn. 11:30
- ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est Jn. 11:39
- fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo Jn. 12:2