Haller's Concordance: MASCULUS
- duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe Gen. 7:9
- et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris Gen. 7:16
- masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit Gen. 17:14
- praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate Ex. 1:16
- erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum Ex. 12:5
- omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius quia sanctum sanctorum est Lev. 6:29
- omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est Lev. 7:6
- ut offeratur per vos masculus inmaculatus erit ex bubus et ex ovibus et ex capris Lev. 22:19
- si fuerit masculus a vicesimo usque ad sexagesimum annum dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii Lev. 27:3
- a quinto autem anno usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos femina decem Lev. 27:5
- sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos femina decem Lev. 27:7
- maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio laetificavit eum Jer. 20:15
- interrogate et videte si generat masculus quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parientis et conversae sunt universae facies in auruginem Jer. 30:6
- non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu Gal. 3:28