Haller's Concordance: MATRI
- prolatisque vasis argenteis et aureis ac vestibus dedit ea Rebeccae pro munere fratribus quoque eius et matri dona obtulit Gen. 24:53
- abiit et adtulit deditque matri paravit illa cibos sicut noverat velle patrem illius Gen. 27:14
- egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agro repperit mandragoras quos matri Liae detulit dixitque Rahel da mihi partem de mandragoris filii tui Gen. 30:14
- qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur Ex. 21:17
- qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum Lev. 20:9
- qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt Dt. 33:9
- ascendit et nuntiavit patri suo et matri dicens vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem Judg. 14:2
- inruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta concerperet nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare Judg. 14:6
- quae fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens odisti me et non diligis idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere at ille respondit patri meo et matri nolui dicere et tibi indicare potero Judg. 14:16
- qui dixit matri suae mille centum argenteos quos separaveras tibi et super quibus me audiente iuraveras ecce ego habeo et apud me sunt cui illa respondit benedictus filius meus Domino Judg. 17:2
- reddidit ergo eos matri suae quae dixerat ei consecravi et vovi argentum hoc Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi Judg. 17:3
- reddidit igitur matri suae quae tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Micha Judg. 17:4
- venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum positus quoque est thronus matri regis quae sedit ad dexteram eius 3 Ki. 2:19
- responditque rex Salomon et dixit matri suae quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae postula ei et regnum ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae 3 Ki. 2:22
- tulitque Helias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi en vivit filius tuus 3 Ki. 17:23
- cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius Tob. 4:3
- tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul Tob. 5:22
- qui maledicit patri suo et matri extinguetur lucerna eius in mediis tenebris Pr. 20:20
- generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae Pr. 30:11
- qui honorat patrem suum vita vivet longiore et qui obaudit patrem refrigerabit matri Sir. 3:7
- in iudicando esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum Sir. 4:10
- et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus 1 Ma. 13:28
- et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae Mt. 14:11
- nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur Mt. 15:4
- vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit Mt. 15:5
- quae cum exisset dixit matri suae quid petam et illa dixit caput Iohannis Baptistae Mk. 6:24
- et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae et puella dedit matri suae Mk. 6:28
- Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur Mk. 7:10
- vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit Mk. 7:11
- et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri Mk. 7:12
- cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa Lk. 7:12
- et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae Lk. 7:15
- cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus Jn. 19:26