Haller's Concordance: MATUTINA
- iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorum Ex. 14:24
- et factum est cum venisset dies crastinus constituit Saul populum in tres partes et ingressus est media castra in vigilia matutina et percussit Ammon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt ita ut non relinquerentur in eis duo pariter 1 Ki. 11:11
- cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei Job 38:7
- imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostris Ps. 90:14
- a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum Ps. 130:6
- quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet Sir. 50:6
- ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux Isa. 8:20
- quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens Osee 6:4
- idcirco erunt quasi nubes matutina et sicut ros matutinus praeteriens sicut pulvis turbine raptus ex area et sicut fumus de fumario Osee 13:3
- vae qui cogitatis inutile et operamini malum in cubilibus vestris in luce matutina faciunt illud quoniam contra Deum est manus eorum Mic. 2:1
- ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina Apoc. 22:16
- et convenerunt ipsis ex aliis nationibus terrae. et erexerunt sacrarium in loco suo omnes gentes terrae, et offerebant hostias et holocaustomata Domino matutina. 3 Esd. 5:50